- CALOCERUS seu CALOGERUS
- CALOCERUS seu CALOGERUSnomen apud Graecos Monachorum, corum praesertim, qui seniô et aetate venerandi, ex καλὸς pulcher, et γῆρας, senium. Phil. Mazerius in Vita S. Thomasini Patriarchae Constantinopolit. num. 130. Et alii divisi ab Ecclesia, maxime Graeci et Calogeri eorum. In Vita S. Severi Abbatis Agath. c. 16. Adolescentiores Calogeri, tam quottidiani operis, quam labore ieiunii, victi. Sic Καλογήρου epitheton Episcopo Thessalon. tribuit Palladius in Vita Chrysostomi p. 26. Vide Stephanum Paschasium in Disquisition. Francic. l. 8. c. 50. Moniales similiter Καλογραίας vocabant. Ad quorum imitationem Τουρκοκαλογήρους, Turcocalogeros, Monachos Turcicos, qui vulgo Dervisii dicti, appellat Ducas c. 21. et c. 42. apud Car. du Fresne Glossar. Habent autem Caloceri seu Sacerdores Graecorum, praeter 4. Ieiunia seu Quadragesimas communes, de quibus suô locô, tres alias peculiares: Quarum prima S. Demetrii dicta 26. dies, Altera, incipiens Kal. Sept. 14. dies ante enaltationem S. Crucis; Tertia, ante Festum S. Michaelis, 8. dies durat. Iacobus Sponius Itinerar. Graeciae Part 2. p. 354. Coeterum rndes sunt magna ex parte, et vix Religionis suae elementa nôrunt, etc. Idem Ibid. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.